monumenta.ch > Augustinus > sectio 9 > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 65, 18
Attende quia non tantum de refrigerio, sed nec de ipso igne optabili tacuit: Introibo in domum tuam in holocaustis. Quid est holocaustum? Totum incensum, sed igne divino. Holocaustum enim dicitur sacrificium, cum totum accenditur. Aliae sunt partes sacrificiorum; aliud holocaustum: quando totum ardet, et totum consumitur igne divino, holocaustum dicitur; quando pars, sacrificium. Omne quidem holocaustum sacrificium; sed non omne sacrificium holocaustum. Holocausta ergo promittit; corpus Christi loquitur, unitas Christi loquitur: Introibo in domum tuam in holocaustis. Totum meum consumat ignis tuus; nihil mei remaneat mihi, totum sit tibi. Hoc autem erit in resurrectione iustorum , quando et corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; tunc fiet quod scriptum est: Absorpta est mors in victoriam . Victoria quasi ignis divinus est: cum absorbet et mortem nostram, holocaustum est. Non remanet mortale aliquid in carne, non remanet aliquid culpabile in spiritu; totum ex mortali vita consumetur, ut in aeterna vita consummetur : erunt ergo illa holocausta.